ARABICUS Sinus

ARABICUS Sinus
ARABICUS Sinus
quem Dionusius cum auctore libri de Mundo c. 2. et aliis plersque Graecis, a mari Rubro perpetuo distinguit. Mare enim Rubrum ipsis Oceani pars est inter Aethiopiam et Indiam interiecta. Ex Latinis tamen aliqui, atque etiam ex Graecis nonnulli, ad sinum etiam Arabicum, et Persicum, ex Oceano illo prodeuntes, Rubri maris nomen extendunt, Ita Seneca in Troade, v. 11.
Tepidum rubenti Tigrin immiseet freto.
Ubi, per fretum rubens, Sinum Persicum intelligit, in quem Tigris se exonerat: Et Plinius non semel, nomine maris Rubri, sinum Arabicum intelligit, ut l. 5. c. 11. quod et a LXX. Interpretib. fit, et ab auctore epistolae ad Hebraeos, c. 11. v. 29. Ex quorum verbis male intellectis ortus est quorundam error, qui nomen maris Rubri unui isti (qui Hebraeis Gap desc: Hebrew mare Suph, quasi mare algosum, seu caricosum dicitur) proprium putârunt. At Plinius, maris Rubri nomen Sinui huic cum Persico commune facit, quatenus scil. uterque ex Oceano Rubro (ut ab Horatio vocatur) prodit, et eiusdem quasi pars est, ut patet ex l. 6. c. 23. 24. 25. ubi de Mari Rubro proprie dicto, h. el Oceano Meridiano, loquens, c. 24. In duos, inquit, dividitur sinus; de Persico et Arabico verba illa mox explicans. Sic Solinus c. 58. Irrumpit haec litora Rubrum mare, idque in duos sinus scinditur. Neque aliter accipienda videtur sacrorum Interpretum sententia; quamquam enim Gap desc: Hebrew illis ἐρυθτὰ θάλαςςα reddatur, non tamen hoc ita accipiendum, ac si par eset nominis utriusque extensio: Sed quod mare Rubrum latius sumptum etiam Gap desc: Hebrew seu Arabicum sinum, tamquam partem ex ipso prodeuntem, complecteretur. Guil. Hill. Mar di Mecca ab accolis vocatur: Bar. Bohar Corsun. i. e. mare clausum dicitur. Nautis formidabilis est propter frequentes Syrtes et scopulos versus utramque oram litoralem, praesertim versus
Arabaim, ubi recipit aliquot flumina parvi momenti. Alias in intimo sui receflu praebuit transirum Israelitis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Arabĭcus sinus — (a. Geogr.), so v.w. Arabischer Meerbusen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • SINUS Salutaris — idem, vel certe proximus portui Gabrantonicorum in ora Angliae orientali inter ostia Abi et Vedrae esse videtur, reste Camdenô. Vide Ibi. Addantur hîc Sinus maris Mediterranei, a sreto Herculeo, ubi mare Mediterraneum initium sumit, inchoando, a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SINUS Magnus — Ptol. pars est Oceani Eoi seu Orientalis. Vulgo Golfe de Cochinchine, seu etiam Golfe d Hainam dicitur; estque inter partem australem Imperii Sinarum, regnum Cocinchinae, et Haynamum insulam. Est autem Sinus Maris, pars eius curvô litore… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Sinus Arabicus — Sinus Arabicus,   Name des Roten Meeres im Altertum …   Universal-Lexikon

  • АРАВИЙСКИЙ ЗАЛИВ —    • Arabĭcus sinus,          κόλπος Άραβικός, залив, который отделяет Аравию от Египта и которого северозападную часть, sinus Herroopolites, в Библии по преимуществу называют Чермным, или Красным, морем. Геродоту А. з. был уже известен (2, 11. 4 …   Реальный словарь классических древностей

  • MARE Erythraeum seu Rubrum — aliter Arabicus sinus, extenditur inter Arabiam ad ortum et Trogloditicam ac Aegyptum ad Occasum; et nunc mer Rouge et mer de la Mecque dicitur a Gallis, mare Rosso ab Italis. Sed mare Rubrum aliis pars est Oceani inter sinus Persicum et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • РУССКИЙ УКАЗАТЕЛЬ СТАТЕЙ — Абант Άβας Danaus Абанты Άβαντες Абарис Άβαρις Абдера Abdera Абдулонома Абдул Abdulonymus Абелла Abella Абеллинум Abellinum Абеона Abeona Абидос или Абид… …   Реальный словарь классических древностей

  • ERYTHRAEUM Mare — pars Oceani, Arabiam a Merid. alluens, ad Occ. Arabico, ad Ort. Persico sinu terminata. Ratio nominis varie traditur a scriptoribus. Proxime tamen ad veritatem videntur accessisse, qui ab Erythra Rege Persei, et Andromedes sil. in illo merso,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Golfe Arabique — Golfe Persique Golfe Persique Superficie 233 000 km² Profondeur 90 m (max) 50 m (moy) Type Golfe Localisation Océan Indien …   Wikipédia en Français

  • Golfe Arabo-Persique — Golfe Persique Golfe Persique Superficie 233 000 km² Profondeur 90 m (max) 50 m (moy) Type Golfe Localisation Océan Indien …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”